PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM


DE BENEDICTIONE SIGNI VEL CAMPANAE

Signum vel Campana debet benedici, antequam ponatur in campanili, hoc ordine. In primis debet Campana ipsa ita suspendi, et situari, ut commode possit intus et extra tangi, tractari, et circuiri; deinde prope ipsam Campanam benedicendam paratur Pontifici faldistorium; vas aquae benedicendae; aspersorium; vas cum sale; lintea munda ad extergendum Campanam, quando opus fuerit; vas Olei sancti infirmorum; sanctum Chrisma; thymiama; thus; myrrha, et thuribulum cum igne. Diaconus etiam accipit amictum, albam, cingulum, manipulum, stolam, et dalmaticam albi coloris. Quibus ordinatis, Pontifex in sacristia, aut alio convenienti loco paratus amictu, alba, cingulo, stola, pluviali albi coloris, et mitra simplici, baculum Pastoralem manu gestans, venit prope Campanam, ubi sedens super faldistorium ibidem sibi paratum, dicit cum ministris Psalmos sequentes, videlicet:

Psalmus 50

Miserere mei, Deus: * secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum: *dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: * et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: * et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: * ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: * et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: * incerta, et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: * lavabis me et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam: * exultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis: * et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua: * et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: * et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: * et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: * exultabit lingua mea justitiam tuam.
Domine, labia mea aperies: * et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: * holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: * cor contritum, et humiliatum, Deus, non despicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: * ut aedificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta: * tunc imponent super altare tuum vitulos.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 53

Deus, in nomine tuo salvum me fac: * et in virtute tua judica me
Deus, exaudi orationem meam: * auribus percipe verba oris mei.
Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam: * et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
Ecce enim Deus adjuvat me: * et Dominus susceptor est animae meae.
Averte mala inimicis meis: * et in veritate tua disperde illos.
Voluntarie sacrificabo tibi: et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me: * et super inimicos meos despexit oculus meus.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 56

Miserere mei, Deus, miserere mei: * quoniam in te confidit anima mea.
Et in umbra alarum tuarum sperabo, * donec transeat iniquitas.
Clamabo ad Deum altissimum, * Deum qui benefecit mihi.
Misit de coelo et liberavit me: * dedit in opprobrium conculcantes me.
Misit Deus misericordiam suam, et veritatem suam: * et eripuit animam meam de medio catulorum leonum: dormivi conturbatus.
Filii hominum dentes eorum arma et sagittae: et lingua eorum gladius acutus.
Exaltare super coelos, Deus, * et in omnem terram gloria tua.
Laqueum paraverunt pedibus meis: * et incurvaverunt animam meam.
Foderunt ante faciem meam foveam: * et inciderunt in eam.
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: * cantabo et psalmum dicam.
Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara: * exsurgam diluculo.
Confitebor tibi in populis, Domine: * et psalmum dicam tibi in gentibus.
Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua, * et usque ad nubes veritas tua.
Exaltare super coelos Deus: * et super omnem terram gloria tua.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 66

Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: * illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.
Ut cognoscamus in terra viam tuam: * in omnibus gentibus salutare tuum.
Confiteantur tibi populi, Deus: * confiteantur tibi populi omnes.
Laetentur et exultent Gentes: * quoniam judicas populos in aequitate, et Gentes in terra diriges.
Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes: * terra dedit fructum suum.
benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus: * et metuant eum omnes fines terrae.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 69

Deus in adjutorium meum intende: * Domine ad adiuvandum me festina.
Confundantur, et revereantur * qui quaerunt animam meam.
Avertantur retrorsum et erubescant: * qui volunt mihi mala.
Avertantur statim erubescentes, * qui dicunt mihi: Euge, euge.
Exsultent et laetentur in te omnes, qui quaerunt te, * et dicant semper: Magnificetur Deus, qui diligunt salutare tuum.
Ego vero egenus, et pauper sum: Deus, adjuva me.
Adiutor meus, et liberator meus es tu: * Domine ne moreris.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 85

Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me: * quoniam inops, et pauper sum ego.
Custodi animam meam, quoniam sanctus sum: * salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamabo tota die: * laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
Quoniam tu, Domine, suavis, et mitis: * et multae misericordiae omnibus invocantibus te.
Auribus percipe, Domine, orationem meam: * et intende voci deprecationis meae.
In die tribulationis meae clamavi ad te: * quia exaudisti me.
Non est similis tui in diis, Domine: * et non est secundum opera tua.
Omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine: * et glorificabunt nomen tuum.
Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia: * tu es Deus solus.
Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua: * laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum.
Confitebor tibi, Domine, Deus meus, in toto corde meo: * et glorificabo nomen tuum in aeternum.
Quia misericordia tua magna est super me: * et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam: * et non proposuerunt te in conspectu suo.
Et tu, Domine, Deus miserator, et misericors: * patiens et multae misericordiae, et verax.
Respice in me, et miserere mei: * da imperium tuum puero tuo: et salvum fac filium ancillae tuae.
Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur: * quoniam tu, Domine, adiuvasti me, et consolatus es me.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 129

De profundis clamavi ad te, Domine: * Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes: * in vocem deprecationis meae.
Si iniquitates observaveris, Domine: * Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est: * propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbum ejus: * speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem: * speret Israel in Domino.
Quia apud Dominum misericordia: * et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel: * ex omnibus iniquitatibus ejus.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Expletis Psalmis, surgit Pontifex, et stans cum mitra benedicit sal, et aquam dicens:

V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit coelum et terram.

Exorcizo te, creatura salis, per Deum + vivum, per Deum + verum, per Deum + sanctum, per Deum, qui te per Eliseum Prophetam in aquam mitti jussit, ut sanaretur sterilitas aquae; ut efficiaris sal exorcizatum in salutem credentium; et sis omnibus sumentibus te sanitas animae et corporis; et effugiat, atque discedat a loco, in quo aspersum fueris, omnis phantasia et nequitia vel versutia diabolicae fraudis, omnisque spiritus immundus, adjuratus per eum qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. R. Amen

Deinde depositis baculo Pastorali et mitra, junctis manibus dicit:

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Immensam clementiam tuam, omnipotens aeterne Deus, humiliter imploramus, ut hanc creaturam salis, quam in usum generis humani tribuisti, bene + dicere, et sancti + ficare tua pietate digneris; ut sit omnibus sumentibus salus mentis et corporis; et quidquid ex eo tactum vel respersum fuerit, careat omni immunditia omnique impugnatione spiritualis nequitiae. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Tum acceptis mitra et baculo Pastorali, super aquam absolute dicit:

Exorcizo te, creatura aquae, in nomine Dei Pa + tris omnipotentis, et in nomine Jesu Christi Fi + lii ejus Domini nostri, et in virtute Sancti + Spiritus, ut fias aqua exorcizata ad effugandam omnem potestatem inimici, et ipsum inimicum eradicare et explantare valeas, cum angelis suis apostaticis, per virtutem ejusdem Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. R. Amen.

Deinde, depositis baculo Pastorali et mitra, junctis manibus dicit:

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Deus, qui ad salutem humani generis maxima quaeque Sacramenta in aquarum substantia condidisti, adesto propitius invocationibus nostris, et elemento huic multimodis purificationibus praeparato, virtutem tuae bene + dictionis infunde; ut creatura tua mysteriis tuis serviens, ad abjiciendos daemones, morbosque pellendos, divinae gratiae sumat effectum; ut quidquid in domibus, vel in locis fidelium, haec unda resperserit, careat omni immunditia, liberetur a noxa: non illic resideat spiritus pestilens, non aura corrumpens: discedant omnes insidiae latentis inimici, et si quid est quod aut incolumitati habitantium invidet, aut quieti, aspersione hujus aquae effugiat; ut salubritas per invocationem sancti tui nominis expedita, ab omnibus sit impugnationibus defensa. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Qua dicta, Pontifex adhuc sine mitra stans, dicit absolute sequentem Orationem:

Bene + dic, Domine, hanc aquam benedictione coelesti, et assistat super eam virtus Spiritus Sancti; ut cum hoc vasculum, ad invitandos filios sanctae Ecclesiae praeparatum, in ea fuerit tinctum, ubicumque sonuerit hoc tintinnabulum, procul recedat virtus insidiantium, umbra phantasmatum, incursio turbinum, percussio fulminum, laesio tonitruorum, calamitas tempestatum, omnisque spiritus procellarum; et cum clangorem illius audierint filii Christianorum, crescat in eis devotionis augmentum, ut festinantes ad piae matris Ecclesiae gremium, cantent tibi in Ecclesia Sanctorum canticum novum, deferentes in sono praeconium tubae, modulationem psalterii, suavitatem organi, exsultationem tympani, jucunditatem cymbali; quatenus in templo sancto gloriae tuae suis obsequiis et precibus invitare valeant multitudinem exercitus Angelorum. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Post haec Pontifex mittit sal in aquam, in modum crucis, dicendo semel:

Commixtio salis, et aquae pariter fiat. In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti. R. Amen

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Deus invictae virtutis auctor, et insuperabilis imperii rex, ac semper magnificus triumphator; qui adversae dominationis vires reprimis; qui inimici rugientis saevitiam superas; qui hostiles nequitias potenter expugnas; te, Domine, trementes et supplices deprecamur, ac petimus, ut hanc creaturam salis et aquae dignanter aspicias, benignus illustres, pietatis tuae rore sanctifices; ut ubicumque fuerit aspersa, per invocationem sancti tui nominis, omnis infestatio immundi spiritus abigatur, terrorque venenosi serpentis procul pellatur; et praesentia Sancti Spiritus nobis misericordiam tuam poscentibus ubique adesse dignetur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

His peractis, Pontifex, accepta mitra, incipit lavare Campanam cum dicta aqua; et ministri prosequuntur lotionem; lavantes eam totaliter intus, et extra, deinde cum linteo mundo abstergunt; Pontitice interim cum mitra sedente, et cum aliis ministris dicente Psalmum, cum aliis sequentibus.

Psalmus 145

Lauda, anima mea, Dominum, laudabo Dominum in vita mea: * psallam Deo meo quamdiu fuero.
Nolite confidere in principibus: * in filiis hominum, in quibus non est salus.
Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam: * in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
Beatus, cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius: * qui fecit coelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt.
Qui custodit veritatem in saeculum, facit judicium injuriam patientibus: * dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos: * Dominus illuminat caecos.
Dominus erigit elisos: * Dominus diligit justos.
Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: * et vias peccatorum disperdet.
Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion: * in generationem et generationem.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 146

Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus: * Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.
Aedificans Jerusalem Dominus: * dispersiones Israel congregabit.
Qui sanat contritos corde: * et alligat contritiones illorum.
Qui numerat multitudinem stellarum: * et omnibus eis nomina vocat.
Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus: * et sapientiae ejus non est numerus.
Suscipiens mansuetos Dominus: * humilians autem peccatores usque ad terram.
Praecinite Domino in confessione: * psallite Deo nostro in cithara.
Qui operit caelum nubibus: * et parat terrae pluviam.
Qui producit in montibus foenum: * et herbam servituti hominum.
Qui dat jumentis escam ipsorum: * et pullis corvorum invocantibus eum.
Non in fortitudine equi voluntatem habebit: * nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
Beneplacitum est Domino super timentes eum: * et in eis, qui sperant super misericordia ejus.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 147

Lauda, Jerusalem, Dominum: * lauda Deum tuum, Sion.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum: * benedixit filiis tuis in te.
Qui posuit fines tuos pacem: * et adipe frumenti satiat te.
Qui emittit eloquium suum terrae: * velociter currit sermo ejus.
Qui dat nivem sicut lanam: * nebulam sicut cinerem spargit.
Mittit crystallum suum sicut buccellas: * ante faciem frigoris ejus quis sustinebit?
Emittet verbum suum, et liquefaciet ea: * flabit spiritus ejus, et fluent aquae.
Qui annuntiat verbum suum Jacob: * justitias, et judicia sua Israel.
Non fecit taliter omni nationi: * et judicia sua non manifestavit eis.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 148

Laudate Dominum de coelis: * laudate eum in excelsis.
Laudate eum, omnes Angeli ejus: * laudate eum, omnes virtutes ejus.
Laudate eum, sol et luna: * laudate eum, omnes stellae et lumen.
Laudate eum, coeli coelorum: * et aquae omnes, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini.
Quia ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandavit, et creata sunt.
Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi: * praeceptum posuit, et non praeteribit.
Laudate Dominum de terra, * dracones, et omnes abyssi.
Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: * quae faciunt verbum ejus:
Montes, et omnes colles: * ligna fructifera, et omnes cedri.
Bestiae, et universa pecora: * serpentes, et volucres pennatae:
Reges terrae, et omnes populi: * principes, et omnes judices terrae.
Juvenes, et virgines : senes cum junioribus laudent nomen Domini: * quia exaltatum est nomen ejus solius.
Confessio ejus super caelum et terram: * et exaltavit cornu populi sui.
Hymnus omnibus sanctis ejus: * filiis Israel, populo appropinquanti sibi.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 149.

Cantate Domino canticum novum: * laus ejus in ecclesia sanctorum.
Laetetur Israel in eo, qui fecit eum: * et filii Sion exsultent in rege suo.
Laudent nomen ejus in choro: * in tympano, et psalterio psallant ei.
Quia beneplacitum est Domino in populo suo: * et exaltabit mansuetos in salutem.
Exsultabunt sancti in gloria: * laetabuntur in cubilibus suis.
Exaltationes Dei in gutture eorum: * et gladii ancipites in manibus eorum.
Ad faciendam vindictam in nationibus: * increpationes in populis.
Ad alligandos reges eorum in compedibus: * et nobiles eorum in manicis ferreis.
Ut faciant in eis judicium conscriptum: * gloria haec est omnibus sanctis ejus.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 150.

Laudate Dominum in sanctis ejus: * laudate eum in firmamento virtutis ejus.
Laudate eum in virtutibus ejus: * laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
Laudate eum in sono tubae: * laudate eum in psalterio, et cithara.
Laudate eum in tympano, et choro: * laudate eum in cordis, et organo.
Laudate eum in cymbalis benesonantibus: laudate eum in cymbalis jubilationis: * omnis spiritus laudet Dominum.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

Quibus finitis, surgit Pontifex cum mitra, et cum pollice dexterae manus facit ab extra supra Campanam de Oleo sancto infirmorum signum crucis: quo facto, deposita mitra, dicit

Oremus.
Deus, qui per beatum Moysen legiferum famulum tuum tubas argenteas fieri praecepisti, quibus dum Sacerdotes tempore sacrificii clangerent, sonitu dulcedinis populus monitus ad te adorandum fieret praeparatus, et ad celebranda sacrificia conveniret; quarum clangore hortatus ad bellum, molimina prosterneret adversantium; praesta, quaesumus; ut hoc vasculum sanctae tuae Ecclesiae praeparatum sancti + ficetur a Spiritu Sancto, ut per illius tactum fideles invitentur ad praemium. Et cum melodia illius auribus insonuerit populorum, crescat in eis devotio fidei; procul pellantur omnes insidiae inimici, fragor grandinum, procella turbinum, impetus tempestatum; temperentur infesta tonitrua; ventorum flabra fiant salubriter, ac moderate suspensa; prosternat aereas potestates dextera tuae virtutis; ut hoc audientes tintinnabulum contremiscant, et fugiant ante sanctae crucis Filii tui in eo depictum vexillum, cui flectitur omne genu, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confitetur, quod ipse Dominus noster Jesus Christus, absorpta morte per patibulum crucis, regnat in gloria Dei Patris, cum eodem Patre, et Spiritu Sancto, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Pontifex, accepta mitra, extergit cum linteo mundo crucem a se factam. Deinde inchoat, schola prosequente, Antiphonam.

Vox Domini * super aquas multas,Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas.

Psalmus 28

Afferte Domino, filii Dei: * afferte Domino filios arietum.
Afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini ejus: * adorate Dominum in atrio sancto ejus.
Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit: * Dominus super aquas multas.
Vox Domini in virtute: * vox Domini in magnificentia.
Vox Domini confringentis cedros: * et confringet Dominus cedros Libani.
Et comminuet eas tamquam vitulum Libani: * et dilectus quemadmodum filius unicornium.
Vox Domini intercidentis flammam ignis: * vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades.
Vox Domini praeparantis cervos, et revelabit condensa: * et in templo ejus omnes dicent gloriam.
Dominus diluvium inhabitare facit: * et sedebit Dominus Rex in aeternum.
Dominus virtutem populo suo dabit: * Dominus benedicet populo suo in pace.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

Deinde repetitur Antiphona. Interim Pontifex cum mitra stans facit cum pollice dexterae manus de Oleo sancto infirmorum septem cruces exterius super Campanam, et deintus cum Chrismate quatuor pari distantia, dicens, dum quamlibet crucem facit:

Sancti + ficetur, et conse + cretur, Domine, signum istud. In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti. In honorem sancti N. Pax tibi.

Deinde finitis Antiphona, et Psalmo, ac factis crucibus praedictis, Pontifex stans, deposita mitra, dicit:

Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, qui ante arcam foederis per clangorem tubarum, muros lapideos, quibus adversantium cingebatur exercitus, cadere fecisti: tu hoc tintinnabulum coelesti bene + dictione perfunde; ut ante sonitum ejus longius effugentur ignita jacula inimici, percussio fulminum, impetus lapidum, laesio tempestatum; ut ad interrogationem propheticam, quid est tibi mare, quod fugisti? suis motibus cum Jordanico retroactis fluento respondeant: A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob, qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. Non ergo nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam, super misericordia tua; ut cum praesens vasculum, sicut reliqua altaris vasa, sacro Chrismate tangitur, Oleo sancto ungitur, quicumque ad sonitum ejus convenerint, ab omnibus inimici tentationibus liberi, semper fidei Catholicae documenta sectentur. Per Dominum nostrum Jesum Chnistum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Tum sedet Pontifex, et accepta mitra, imponit in thuribulo thymiama, thus, et myrrham, si haberi possunt, alioquin, quae ex ipsis habentur: quibus impositis, thuribulum ipsum supponitur Campanae, seu signo, ut totum fumum recipiat, schola interim cantante Antiphonam:

Deus, in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster?

Psalmus 76

Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae: * et timuerunt, et turbatae sunt abyssi.
Multitudo sonitus aquarum: * vocem dederunt nubes.
Etenim sagittae tuae transeunt: * vox tonitrui tui in rota.
Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae: * commota est et contremuit terra.
In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis: * et vestigia tua non cognoscentur.
Deduxisti sicut oves populum tuum, * in manu Moysi et Aaron.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

Quibus dictis, deposita mitra, surgit Pontifex, etdicit:

Oremus.
Omnipotens dominator Christe, quo secundum carnis assumptionem dormiente in navi, dum oborta tempestas mare conturbasset, te protinus excitato et imperante, dissiluit, tu necessitatibus populi tui benignus succurre; tu hoc tintinnabulum Sancti Spiritus rore perfunde; ut ante sonitum illius semper fugiat bonorum inimicus: invitetur ad fidem populus Christianus; hostilis terreatur exercitus; confortetur in Domino per illud populus tuus convocatus: ac sicut Davidica cithara delectatus desuper descendat Spiritus Sanctus; atque ut Samuele agnum lactentem mactante in holocaustum regis aeterni imperii, fragor aurarum turbam regulit adversantium: ita dum hujus vasculi sonitus transit per nubila, Ecclesiae tuae conventum manus conservet angelica; fruges credentium, mentes et corpora salvet protectio sempiterna. Per te, Christe Jesu, qui cum Deo Patre vivis et regnas in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Demum Diaconus, sacris vestibus albi coloris paratus, dicit:

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

+ Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam.

Cap. 10.

In illo tempore: Intravit Jesus in quoddam castellum: et mulier quaedam Martha nomine, excepit illum in domum suam, et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adjuvet. Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.

Finito Evangelio, Pontifex osculatur librum Evangeliorum per unum ex ministris sibi porrectum. Tum producit super Campanam benedictam signum crucis, et reassumpta mitra, discedens revertitur ad locum, ubi paramenta accepit, in quo dimissis sacris vestibus, vadit in pace.



El Pontificale Romanum és un llibre liturgic que conté rites i cerimònies generalment presidides per bisbes. Aquesta edició fou promulgada pels Papes Benet XIV i Lleó XIII, i aprovada per la Sagrada Congregació de Rites en 1895.

Transcripció de David Forster (Abingdon, England).

  • Benedicció de campanes: bibliografia general

     

  • Volver a la página anterior
  • Menú inicial dels CAMPANERS DE LA CATEDRAL DE VALÈNCIA
    Campaners de la Catedral de València
    Buscar campana, campanario, población, fundidor, año fundición, autor, artículo
    © FORSTER, David (1895)
    © Campaners de la Catedral de València (2014)
    campaners@hotmail.com
    Última modificación: 29-07-2014
    Convertir a PDF