Breu autoritzant les misses diŕries i la construcció de campanar amb campanes


JOHANNES Miseratione Divina Sanctorum Cosme et Damiani diaconus Cardinalis de Dalmacie ad Hispaniarum et alia Regna et loca ad que nos declinare contigerit Sanctissimi in Xpo. Patris de domini domini Clementis Papa vij et Sedis Apostolice Legatus de Latere. Dilecto nobis in Xpo. Pascasio Bosch et Johanni Rubios laicis Valentini Salutem in Domino sempiternu. Sicere devotionis affectus que ad Romam geritis ecclesiam promeretur ut petitionibus vestris illis presertim que divini cultis augmentum repititiunt quantum cum Deo possumus favorabiliter animamu.

Sane nobis nuper pro parte vestra exhibita petitio continebat Quod nos et nonnulli alii incole et habitatores Civitatis Valentin. ob singularem devotionem quam ad Sanctam Virginem et Martirem geritiç infra parrochiam parrochialis ecclesie Sancti Martini dicte Civitatis unum oratorium sub invocatione eiusdem Sancte Lucie in quo quotidie misse celebrari et populi multitudo in festo eiusdem Sancte Lucie devotionis causa congregari possint construere et edificare desideratis Quare pro parte vestra nobis fuit humiliter supplicatum ut vobis in premissis opportune providere dignaremur Nos igitur ad infrascripta per Apostolice Sedis litteras sufficienti facultati muniti huiusmodi supplicantionibus indicati vobis et aliis incolis et habitaroribus prefatis ut infra dictam parrochiam unum oratorium in quo singulis diebus misse celebrare et Xpi. fideles in festo eiusdem Sancte Lucie devotionis causa congregari possuit cum Campanili et aliquibus Campanis viribus dicti parrochialis ecclesie Sancti Martini semper salvis constuere et edificare seu contrui et edificare facere libere et liciti possitis et valeatis auctoritate apostolica qua fungimur in hac parte tenore presentium spetialis de no gratis litentia concedimus et facultatem Non obstantibus constitutionibus apostolicis etceterisque contrariis qubuscinque.

Datum Valentie Anno Incarnationis Dominice Millesimo quingentesimo vigesimo sexto decimo octauo kalendas Semptebris Pontificatus Sanctissimi in Xpo. Patris et domini nostri Clementis divina provicencia Pape Septimi Anno Tertio.

Nicholaus Bertinellus Secretarius

(al dors) Valdambrinus.

CLEMENTIS PAPA VII
Arxiu Confraria de Santa Llúcia de Valčncia (18-09-1526)
  • VALČNCIA: Campanes, campaners i tocs
  • Campanars: Bibliografia

     

  • Tornar cap enrere
  • Menu inicial CAMPANERS DE LA CATEDRAL DE VALČNCIA
    Campaners de la Catedral de Valčncia
    Buscar campana, campanar, població, fonedor, epigrafia, any fosa, autor, article
    Convertir a PDF