Autor |
CONFRARIA DE SANTA LLÚCIA | Notes |
Àpoca de Gil de Vayo (08-11-1395)
(Numeració antiga 208 - Numeració actual: 10)
(Transcripció de COMPANY i MATEO, Rafael - 1986)
Noverint universi Quod Ego Egidius del Vayo vicinus Valentie Scienter per me et meos Confiteor in veritate recognosco vobis Johanni martini et Aparicio valero vicinis Valencie manumissoribus ultimi testamenti Mathie Coloma vicini Valencie defunctum et maioralibus Elemosine Sancte Lucie presentibus quod solvistis michi voluntati mee numerando Quinquaginta solidos regalium Valencie quos predictus deffunctus in suo ultimo testamento michi legavit.
Et quia hec est rei veritas Renuntio scienter omni exceptioni peccunia predicte non numerate et non recepte et doli. In cuius rei testimonium facio vobis fieri hoc presens publicum instrumentum.
Quod est actum Valencie octava die Novembris Anno a Nativitates Domini Millesimo CCC Nonagesimo Quinto. Sig+num Egidio del Vayo predicti Qui hec oncedo et firmo.
Testes huic rei sunt Dominicus Olzina mercator et Johannes Trullos scriptori Valencie.
Sig+num mei Bartholome Martini notarius publici Valencie Regia auctoritate et per totam terram et dominationem Illustrissimi domini Regis Aragonum Qui predictis interfui eaque scrispsi et clusi loco die et anno prefixis. | Data |
08-11-1395 | Foto original |